theatre-contemporain.net artcena.fr

Thyeste

de Sénèque


Thyeste : Tantali umbra

THYESTE, SÉNÈQUE, TEXTE ORIGINAL, VERS 1 À 22

Quis me inferorum sede ab infausta extrahit
auido fugaces ore captantem cibos?
quis male deorum Tantalo uiuas domos
ostendit iterum? Peius inuentum est siti
arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris uenit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu uasto patens
uisceribus atras pascit effossis aues
et nocte reparans quidquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? O quisquis noua
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi si quid ad poenas potest quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere. Iam nostra subit
e stirpe turba quae suum uincat genus
ac me innocentem faciat et inausa audeat.
regione quidquid impia cessat loci
complebo ; numquam stante Pelopea domo
Minos uacabit.


imprimer en PDF - Télécharger en PDF

Ces fonctionnalités sont réservées aux abonnés
Déjà abonné, Je me connecte Voir un exemple Je m'abonne

Ces documents sont à votre disposition pour un usage privé.
Si vous souhaitez utiliser des contenus, vous devez prendre contact avec la structure ou l'auteur qui a mis à disposition le document pour en vérifier les conditions d'utilisation.